- ANAURUS
- ANAURUSfluv. Thessaliae; oriens in Pelio monte: sic dictus, quod ex se neuqe auram, neque nebulam mittar. Lucan. l. 6. v. 369.Quique nec humentes nebulas, nec rore madentemAera, nec tenues ventos aspirat Anauros.Lege suspirat Videtur autem in Lucanum censoria distringi merito virgula debere, inquit doctissimus Turnebus l. 3. Advers. c. 2. Anaurus enim ab eo, ut Thessaliae fluv. recensetur, et tamen, quod sciam, nec Strabo, nec Plinius eum nominat in Thessalia reddenda. Videtur autem eum in errorem induxisle Apollonius Rhodius l. 1. Argonaut. cuius versus est:Χειμερίοιο ρέεθρα κιὼν διὰ ποςςὶν Αναύρου.Sed eô nomine, non perennis, nec iugis fluv. sed torrens et hibernus intelligitur, vel eius interprete auctore, cuius haec verba sunt: Α῎ναυρον λέγειτὸν χείμαῤῥον, οἱ γὰρ ἐξ ὑετῶν συνιςτάμενοι ποταμοὶ οὕτω καλοῦντας. Quin ex eo nomen habere videtur, quod nullas gignat auras. Lucanum tamen inscitiae magnis testibus absolvere possumus. Callimacho v. g. hymno in Dianam:Αἰὲν ἐβουκολέοντο μελαμψηφῖδος Α᾿ναύρου.Cuius interpres ait: Ποταμὸς Θεςςαλίας Α῎ναυρος. Quin et Hesychius: Α῎ναυρος ὄομα ποταμοῦ. Item, Troadis fluv. ad Idam montem, ubi Paris paternas pascebat oves, ut refert Coluthus Theb. de raptu Helenae. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.